monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 7, 1
Cum igitur imperator Valens lege praecepisset persequendos esse in Alexandria et Aegypto cunctos orthodoxos, omnia vastabantur. Alii namque ad iudicia trahebantur, alii mittebantur in vincula, alii verberibus agebantur, plurimaque supplicia adversus quietis amatores ingerebantur. Et dum haec in Alexandria fierent secundum Lucii voluntatem, fuissetque in Antiochiam reversus Euzoius, mox ad monasteria per Aegyptum constituta processerunt magister militum cum multitudine armatorum, et Lucius Arianus.