monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 6, 2
Hoc itaque tempore fuit Ephraem in Edessa, in Alexandria vero Didymus. Et Ephraem Syra usus lingua, spiritalis gratiae radios emittebat. Qui licet nesciret doctrinam Graecam, multos Graecorum cruditosque redarguit, et totius haereticae pravitatis infirmitatem nudavit. Et quoniam tunc Harmonius Bardisanus quaedam cantica componens, et impietatem melodicae suavitati permiscens, illiciebat audientes, et capiebat in peste, iste sumens inde concentus, pietatem cantilenae permiscuit, et audientibus suave nimis et utile medicamen apposuit; quae cantica triumphatorum martyrum festivitates hactenus efficiunt clariores.