monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 6, 1
Fuit igitur illo tempore in Cyrestensium eremo famosissimus Acepsemas in cella reclusus, et sexaginta annis neque visus neque locutus est. Zeugmatius quoque mirabilis, qui licet oculorum acie privaretur, omnia circumibat, confortans oves lupisque resistens. Propter quam causam monachicam eius cellulam concremaverunt; sed Traianus magister militum fidelissimus aliam ei fabricavit, multoque eum fovit auxilio.