monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 5, 2
Is ergo vir sanctissimus, et veniens, et revertens, et in ipsa maxima civitate, quanta miracula fecerit, in historia Deo amabili a nobis conscripta retulimus. Quia vero totus populus civitatis ad collegia nostra convenit, nullum saeculum dubitare confido. Res enim inopinabiles ad se probantur universos attrahere. Sed quia maxima miracula ille vir operatus est, etiam veritatis hostes nequeunt denegare.