monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 5, 1
Hac itaque tempestate Iulianus ille famosissimus solitudine relicta venit Antiochiam. Nam cum haeretici, soliti facile sarcire mendacia, hunc virum suae dicerent esse pravitatis, miserunt ad cum lumina veritatis Flavianus, atque Diodornos, pariter et Aphraates, Acacium, virtute florentem, qui postea Bersae fuit episcopus: rogantes ut multis hominum millibus subveniret, et adversariorum fallaciam redargueret, veritatisque dogmata confirmaret.