monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 4, 3
At ille sapienter respondit, et congrue: Pro tuo, inquit, oraturus imperio. Tunc imperator: Oportebat te domi, inquit, orare secundum monachicum morem. At ille sanctissimus: Optime, inquit, dicis, si sic quoque permitteres, hoc me facere oportebat. Et hoc hactenus egi, donec Christi oves pace pristina fruerentur. Quia vero tumultu maximo commoventur, et periculi onus impedit, ne captivae teneantur, necesse est ubique discurrere, easque a necessitate salvare.