monumenta.ch > Hieronymus > csg42.121 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 4, 2
Inter palatium vero et flumen platea est quae egredientes ex urbe mittit ad suburbanos agros. Per hanc plateam dum transisset Aphraates, ad hostilia certamina properabat, ut sacris ovibus curas necessarias exhiberet. Hunc de palatio respiciens imperator, vilissimo pallio vidit indutum, et in longaeva senectute celeriter properantem. Cumque dixisset quidam, quia iste esset Aphraates, in quo civitas universa penderet, dicit ei imperator: Dic mihi, ubi vadis?