monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 4, 1
Cum his itaque laborabat Aphraates, cuius conversationem alio loco conscripsimus. Is enim ovium salutem suae quieti praeponens, et speluncam deserens propriam, pastorales sudores aggressus est. Quantas vero virtutis divitias congregavit, nunc referre superfluum est. Unum tantummodo eius debet dici, quod huic historiae valde congruit. A Boreae parte fluvius currit Orontes nomine circa palatium; a meridie vero est maxima porticus, undique turres excelsas habens.