monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 3, 5
Et Diodorus quidem sapientissimus atque fortissimus, velut quidam fluvius perspicuus, atque torrens, oves quidem proprias irrigabat: luporum vero blasphemias penitus diluebat; et generis sui nobilitatem spernens, libenter sustinebat quamlibet pro fide calamitatem. Flavianus vir optimus, et ipse genere nobilissimus, honestatem solam iudicabat esse pietatem, et velut puer exercitatus, maximum Diodorum quasi quemdam infinitorum certaminum urgebat athletam. Illo namque tempore non concionabatur inter ecclesiastica collegia; sed hoc agentibus multa solatia conferebat consiliorum, et scripturarum, atque expositionum . Et doctores quidem contra Arianas blasphemias tendebant arcus: iste vero, velut ex quibusdam pharetris, suae mentis sagittas congruas offerebat; et non solum domi, sed etiam publice haereticis resistens, retia eorum facilius erumpebat, et labores ostendebat aranearum.