monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 3, 4
De montanis igitur locis expulsi, contra ripas vicini fluminis pascebant oves. Non enim patiebantur secundum Israelitas captivos in Babylone organa sua suspendere; sed laudabant creatorem et largitorem Deum in omni loco dominationis eius. Sed neque in hoc loco concilium piorum quietum esse permisit hostis servorum Christi. Verumtamen concordia illorum mirabilium pastoris magni discipulorum ad exercitium sanctas oves enutriens, spiritualia pascua ministrabat.