monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 54

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 54
Fuit etiam in Carris Protogenes episcopus post Vitum, qui, ut ferunt, sibi professus est in Domini Epiphania revelatum: quia vidisset imperatorem Constantinum, quemadmodum ei Deus futura monstraret, et iuberet ut quod ei diceret, obediret. Apud hunc itaque tanta abstinentia vigebat, ut propter multa ieiunia dentes eius vermibus ebullirent . Alios vero quosdam usque ad octoginta annos panem ferunt penitus non gustasse: Heliodorum plurimas insomnes duxisse noctes; ieiunioque septenos continuasse dies.