monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 53
Ait ille: Ego, inquit, vos episcopo nuntiabo. Tunc ex itinere fatigatos ad episcopium duxit, et, apposita mensa, pavit ut valuit. Postea ministerio completo ciborum, dixit se esse episcopum. At illi mirati virum, causas aperuerunt; et reddita reverentia ei, dederunt fugam. Tunc ille: Non, inquit, declinabo, quod mei similes libentissime susceperunt: sed volens exsilii praecepta suscipio. Huius frater Salomon ex negotiatore conversus, ad magnum philosophiae culmen evectus est. Hoc tempore Epiphanius, qui postea Cypri fuit episcopus, inter eremitas maximus habebatur.