monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 55 > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 50
Ferunt enim eum aspectu pulcherrimum, et circa cultum vestitus ornatum. Cumque eum quidam senator zelotypus uxori suae cognovisset esse notissimum, ei mortis parabat insidias, quae ad effectum pervenire potuerunt, nisi ei quaedam terribilis et salutaris visio praedixisset. Vidit enim in somno, quasi pro crimine fuerit comprehensus, ferroque vinctus pedibus manibusque ad supplicium duceretur.