monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 49
Proinde discedentibus illis et denuo remeantibus, atque dicentibus: quia morum perfectionem potius Ecclesia quam corpus exquirat: iuravit etiam linguam suam abscidere, si ei vim niterentur inferre. Quo audito, qui venerant quieverunt . Eo siquidem tempore fuit Evagrius vir eloquentissimus atque mitissimus, a Gregorio episcopo Nazianzeno decenter eruditus, cuius etiam fuit archidiaconus.