monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 47
At ille oratione facta, remeavit ad eremum: ubi fodiens aquam. invenit amaram, eaque usus est usque ad ultimum vitae diem. Post cuius obitum nullus illic habitare praevaluit. Ego autem reor quia per orationem, eum ad suos usus fecit dulcem, dum etiam alibi non exstantem oratione meruerit emanare. Nam cum Moyses et eius monachi puteum aliquando foderent, et nec venam aliquam reperirent, nec amplius iam fodere altitudo permitteret, medio die supervenit Pior, et oratione facta, descendit in foveam, cumque tertio percussisset terram, mox emanavit aqua.