monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 46
Ego autem novi quia huiusmodi passiones pro peccatis eveniunt. Et melius est hic poenas solvere, quam post mortem perpetua supplicia sustinere. Pior autem cum de domo patris ad philosophiam conversionis exiret, promisit nullum se propinquorum de caetero fore visurum. Post quinquaginta vero annos dum eius soror eum vivere et habitare in eremo cognovisset, non cessabat donec eum inspiceret. Quam dum episcopus loci iam grandaevam propterea videret affligi, scripsit praesulibus eremi, ut Piorem dirigerent. At ille, quoniam contendere nefas est, iussionibus seniorum obediens, et assumens quemdam, venit ad patriam. Cumque ante ianuas domus suae accessisset, et suum nuntiasset adventum, veniente germana, clausis oculis dixit: Ecce ego sum Pior, quantum vis aspectu satiare. Tunc illa gratificata laudavit Deum.