monumenta.ch > Hieronymus > Isaias, 51 > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 45
Stephanus autem circa Mareotem habitavit, perfecte degens et integra continentia. Qui circa sexaginta annos probatissimus monachus fuit, et Antonio magno notissimus. Fuit itaque mansuetus et sapiens, locutione suavis et utilis, tristantium consolabatur animos, et ad alacritatem revocabat, licet necessaria tribulatio proveniret. Talis etiam erat in cladibus propriis. Denique dum infirmitatem incurabilem incurriset, et medici putrida membra eius incidissent, ille manibus tamen operabatur, palmarum plectens folia, et praesentibus persuadens ut de rebus huiusmodi non dolerent, neque aliud cogitarent nisi de bono fine: Deus, inquit, quae fecit, cuncta utilia sunt.