monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 43
Fertur enim quia, dum quatuor latrones eius invasissent hospitium, comprehendisset omnes atque ligasset, suisque humeris impositos ad ecclesiam perduxisset, in voluntate monachorum ponens quid de eis facere vellent. Fuit ergo in summa philosophia, et terribilis daemonibus, et presbyter in Schyti constitutus. Vixit annis pene septuaginta quinque. Sub hoc igitur imperio fuit Paulus de Libya in Schyti, non minus quam quingentos monachos habens. Nihil autem operabatur neque percipiebat, nisi quod comederet tantum.