monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 40
Apollonius autem, dum per omne tempus vitae nihil vitae monachicae didicisset, sciens quia nec scribere, nec artem iam exercere posset propter aetatem, omnia medicamina et cibaria opportuna laborantibus ex propriis pecuniis comparabat, singulasque ianuas monasteriorum a matutino circumibat usque ad horam nonam visitando languentes, et ministrando quo indigerent. Qui moriturus, alio tradidit quod habebat, iubens ut talia vota servaret.