monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 37
Is ergo passionis suae tempore pene octo mensibus ante mortem, in sella latissima sedens, curabat solemniter aegrotantes: non graviter ferens quoniam suae aegritudini non prodesset, sed etiam se videntes consolabatur, et deprecabatur ut rogarent Deum pro anima eius, et de corpore non curarent: Quia et dum sanum, inquit, esset, nihil profuit mihi.