monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 36
Ioanni quoque tantam Deus noscitur donasse virtutem contra passiones atque languores, ut plurimos podagricos et articulos habentes solutos curaret. Inter hos Beniamin senior valde clarus habebatur, dono Dei potitus ut sine medicamine, tactu manuum, aut olei, facta oratione, sanaret aegrotos. Hunc ferunt incidisse in hydropicam passionem, et tantum eius corpus intumuisse, ut non posset per ianuas cellulae suae, in qua habitabat, efferri, nisi ianuae cum tabulis antepositis sublatae fuissent.