monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 35
Quod forte dicebat ad somnum, aut ad daemonem, qui eum nitebatur a bonis actionibus impedire. Huic laboranti quidam dixit: Cur ita perimis corpus tuum? At ille: Quia me, inquit, occidit. Piamonem vero presbyterum ferunt, quia, dum sacrificaret aliquando, sanctum angelum circa sacrum vidisset altare stantem, et praesentes monachos in codice conscribentem absentesque delentem.