monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 34
Hic a iuventute sic vivens, nec in senectute defecit. Nunquam visus est in lectulo soporatus, vel pedes pro requie tetendisse, aut dormire pro voluntate, nisi quantum operando, aut comedendo natura compressos oculos claudere potuisset; ita ut saepe, dum comedendo dormiret, cibus ex eius ore laberetur. Aliquando ergo somno valde gravatus, cum in stercore cecidisset, obdormivit; expergefactus autem, et contristatus, sub silentio dixit: Si angelis dormire suaseris, et mihi ulterius suadebis.