monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 30
Fuit etiam Apelles in Aegypto ex fabro ferrario, qui dum aliquando per noctem hoc opus exerceret, umbra daemoniaca, veluti mulier speciosa, eum de castitate tentabat. At ille ferrum quod operabatur ex fornace trahens, eam percussit in faciem. Tunc illa stridens et ingemiscens, procul effugit. Inter hos etiam Isidorus fuit, qui undique monasterium muniens, curabat ut nullus egrederetur, sed omnia necessaria haberet interius.