monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24 > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 29
Hellin vero a parvulo nutritus in monasterio, plurima inopinabiliter miracula faciebat, ita ut etiam ignem in sinu portaret, et nequaquam eius vestis arderet. Verum Helias tunc quidem non procul ab Antinoo civitate degebat in eremo, agens annum aetatis circa centesimum atque decimum. Antea tamen pene septuaginta annis solus vixit in solitudine, et usque ad hanc aetatem ieiunando, et viriliter conversando pervenit.