monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 37 > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 26
Huius temporis est ut quantos potuero memorare possim qui sunt in illo tempore inter Christianos philosophati. Quorum unus quidem in Aegypto Ioannes, cui futura et aliis incerta Deus non minus quam antiquis prophetis revelavit, donumque dedit ut curaret insanabiles passiones. Is enim a iuventute laudans Deum, degebat in solitudine, comedebatque herbas atque radices, bibebatque aquam si comperisset. Cumque venisset ad senectutem, divina iussione migravit ad Thebaidam, et multorum monasteriorum factus est praesul.