monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 22
Fuit autem et alius vir mirabilis inter monachos, cui nomen Ammonius, qui tanto sine ulla curiositate fuit, ut cum Athanasio Romam veniens, nullum opus civitatis inspiceret, nisi tantum ut videret Petri et Pauli basilicas. Is Ammonius ad episcopatum tractus, atque diffugiens, dextram sibimet amputavit aurem, ut semi corpore ordinationis opus effugeret.