monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 20
Maximus contemplationum doctor Didymus ait: De providentia atque iudicio apud temetipsum semper exerce sermones, et studiorum materiam memoria retine. Pene enim omnes in his peccamus, rationemque iudicii in corporum differentia, in qua etiam est mundus, invenies: providentiae vero, in modis quibus a malitia vel ignorantia ad virtutes atque scientiae culmen evehitur.