monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 19
Et humanam quidem etiam passibiles suscipere poterunt, divinae impassibiles tantummodo sunt capaces, qui etiam orationis tempore proprio mentis lumine resplendentes semetipsos inspiciunt. Aegyptiorum vero sacratissima lux Athanasius ait: Praecepit Moyses mensam contra aquilonis constitui partem. Quamobrem cognoscant contemplativi quis est qui contra eos spiret, et omnem tentationem forti mente sustineant, et cum alacritate ad se accedentes enutriant. Thmuitanorum Ecclesiae angelus Serapion dicebat: Mens quidem spirituali intellectu potita perfecte purgatur. Charitas autem curat membra furore tumentia; iniquas concupiscentias et influentias continentia retinet.