monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 18
Fortitudinis autem, perdurare in veritate, licet quispiam debelletur, et non accedere ad ea quae nihil sunt. Temperantiae vero proprium hoc esse respondit, suscipere primi agricolae semina, et ea plantare convenienter. Porro iustitiae opus, ut pro merito singula cuique verba reddantur; alia quidem obscure pronuntiata, alia aenigmatibus indicata, quaedam vero propter utilitatem simplicium aperte disposita. Columna itaque veritatis Cappadox Basilius ait: Humanam scientiam reddit crebra meditatio et exercitatio meliorem, eam vero quae gratia Dei conceditur, iustitia, patientia atque misericordia.