monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 36 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 14
Quidam fratrum Evangelium solummodo possidebat, quod vendens pauperibus erogavit, dignum proferens memorandumque sermonem: Ipsum, inquit, verbum vendidi quod mihi semper dicit: Vende omnia tua, et da pauperibus . Est quaedam insula circa Alexandriam trans paludem Mareiae, in qua habitabat monachus contemplantibus approbatissimus , qui dixit: Omnia quae geruntur a monachis, agi propter causas quinque, id est, propter Deum, propter naturam, propter consuetudinem, propter necessitatem, propter opus manuum.