monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 7
Conscripsitque libros valde necessarios, quorum unus quidem Monachus titulatur; et est de Actuali. Alius Cognitionalis, secundum quod quispiam cognitione fit dignus: huic capitula sunt quinquaginta. Alius vero contradictorius, ex divinis Scripturis collectus, contra daemones tentatores: partibus octo divisus est, secundum numerum octo cogitationum; et sexcentae propositiones ad contemplationem pertinentes, quas γνοστικὰ προβλήματα, id est cognitionales propositiones denominavit.