monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 6
Aegyptius itaque Macarius tantas curas fecit, et tantos daemones effugavit, ut ex eius operibus liber proprius expleatur. Erat autem reverendus, et circa requirentes severus. Porro Macarius Alexandrinus cum similis esset Aegyptio per omnia, in hoc mutabatur, quia circa consulentes hilarior apparebat, et vultu laetifico ad conversionem iuvenes educabat . Horum discipulus Evagrius philosophiam operibus possedit, prius sermone solummodo philosophatus, et in urbe Constantinopoli a Gregorio Nazianzeno diaconus ordinatus; deinde cum eo descendens in Aegyptum, et praedictos viros inspiciens, conversationem eorum zelatus est; tantaque miracula in eius manibus facta sunt, quanta in praeceptorum eius.