monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 5
Piterius multas expositiones naturales adnibebat, et frequenter aliis alia requirentibus enarrabat. Per singulas autem explanationes orabat. Illo siquidem tempore inter monachos fuerunt duo viri Deo amabiles, nomine uterque Macarius; unus ex Aegypto superiore, alter Alexandrinus. Ambo pro multis rebus insignes, propter abstinentiam, conversationem, mores atque miracula, quae eorum manibus agebantur.