monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 3
Cumque doctor qui ei tradiderat versum culparet cur per sex menses ad eum minime venisset, respondit: Quia versum illum adhuc opere non implevi. Postea vero, cum multos supervixisset annos, a quodam noto requisitus an didicisset versum: Quadraginta et novem, inquit, annis vix eum implere praevalui. Huic itaque quodam aurum dante ad cibaria pauperum, et dicente: Numera; ille respondit: Quod dedisti non eget numero, sed salubritatis affectu.