monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 27 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 1, 1
Eo tempore fuit Arsenius monasterii praesul. Is delinquentes iuvenes non excommunicabat, sed magis aetate provectos. Dicebat enim: Iuvenis excommunicatus spernit, provectus vero velociter excommunicationis dolore corrigitur. Alius nomine Pior ambulans comedebat. Consultus autem cur ita comederet: Non, inquit, volo veluti necessarie uti cibo, sed tanquam extraneum aliquid agere.