monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 30, 3
Contigit autem ventum subsolanum nimie flare; et ita navis velociter est accensa. Cuius reliquiae pervenerunt ad locum qui Acidiza nuncupatur, ubi ad plenum cum viris religiosis absumptae sunt. Quod tamen aiunt non sine ultione transisse. Fames namque repente secuta est circa Phrygias gentes; ita ut necessitatem haberent habitatores patriam relinquere, et ad Constantinopolim diversasque provincias properare.