monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.100 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 30, 1
Indignatus igitur imperator, ad praesens celavit iram, latenter autem Modesto praefecto praecepit ut eos comprehensos occideret. Modus autem mortis erat quodammodo peregrinus, quapropter memoriae contraditus. Metuens enim praefectus ne seditio nasceretur in populo, si eos aperte perimeret, simulavit se eos viros exsilio destinare.