monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 28, 2
Quamobrem gaudio repleti scripserunt universis Ecclesiis ut legerent decreta episcoporum apud Asiam celebrata, et Liberii litteras, Italorumque, Afrorum, atque Gallicanorum, nec non Siculorum. Detulerant enim horum litteras legati de Lampsaco destinati, ut considerarent omnium numerum sibimet concordantium.