monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.275 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 27, 1
Deinde Alexandria praeceptum praefectorum, studio Eudoxii destinatum, conturbavit Ecclesiam. Verum Athanasius irrationabilem furorem populi metuens, atque timens ne malorum faciendorum ipse causa esse videretur, quatuor mensibus semetipsum in sepulcro patris abscondit. Cumque propter eius absentiam, seditionem desiderio ipsius populus excitasset, agnoscens imperator propter hoc Alexandriam esse turbatam, litteris indicavit, ut Athanasius licenter teneret Ecclesias.