monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 26, 1
Circa haec itaque tempora Eunomius ab Eudoxio separatus seorsim agebat missas; quoniam quem dum saepe rogasset ut susciperetur praeceptor eius Aetius, Eudoxius non audivit. Hoc autem non ideo refutavit, quia sectam declinabat Aetii, cum eam scilicet praedicaret; sed quoniam omnes unanimes illius, eum sectae alterius fatebantur.