monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 25, 6
Cuius rei indicium etiam ipsi legati vestrae civitatis agnoscentes, vosipsos in sua subscriptione iunxerunt, anathematizantes Arium et quae ab eius sequacibus Arimino gesta noscuntur contra fidem in Nicaena urbe sancitam. In quibus etiam vos capti, periurio subscripsistis. Unde consequens nobis visum est scribere charitati vestrae et adiuvare iusta poscentes; maxime quia per professionem vestrorum legatorum resipiscentes Orientales cum orthodoxis Occidentalibus concordare cognovimus; et significamus, ut noveritis blasphemos Ariminenses, qui tunc videbantur per subreptionem maculati, nunc anathematizatos, et universos ad Nicaenam respirasse fidem.