monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 24, 7
Si quis autem praeter expositam a nobis fidem, contra nos vel eos a quibus directi sumus, aliquod crimen inferre voluerit, cum litteris ad nos tuae sanctitatis ad quos probaveris orthodoxos episcopos dirige, et apud eos nobiscum causam dicant. Et si quid criminis fuerit approbatum, in auctore procul dubio vindicetur. Hoc itaque libello legatarios obligans Liberius, eos in communionem suscepit.