monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 24, 5
Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, et homo factus, passus et resurrexit tertia die, ascendit in coelos, et venturus est iudicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Fuit quando non fuit, et antequam nasceretur non fuit, et quia ex non existentibus factus est, aut ex altera essentia vel substantia dicentes esse, aut convertibilem aut mutabilem Filium Dei, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.