monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 24, 4
Est autem fides nostra, et eorum pro quibus legatione fungimur, haec. Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium invisibiliumque factorem, et in unum unigenitum Deum, Dominum Iesum Christum, Filium Dei, natum ex Patre, hoc est ex substantia Patris; Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra.