monumenta.ch > Hieronymus > Ieremias, 10 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 24, 3
Similiterque nos cum praedictis eamdem fidem tenuisse, atque tenere, et usque ad terminum custodire manu propria profitemur: condemnantes Arium impiamque doctrinam eius cum discipulis suis eique similia sapientibus, nec non omnem haeresim, Sabellianos, Patripassianos, Marcionistas, Photinianos, Marcellianos, simul etiam Paulosamosatenos, eorumque doctrinam, omnesque his similia sapientes, et universas haereses sanctae fidei praedictae contrarias, quae pie catholiceque est in Nicaea a sanctis Patribus explanata: anathematizantes praecipue explanationem lectam in Ariminensi concilio, tanquam contrariam praedictae fidei sancti concilii in Nicaea urbe celebrati; cuius lectione probata in urbe Thraciae Nicaea, dolo atque periurio capti Constantinopoli subscripserunt.