monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 24, 2
Propter haereticorum vesanas suspiciones, qui non cessant catholicis Ecclesiis scandala generare, ea gratia omnem occasionem eorum perimentes, profitemur synodum Lampsaco celebratam, et Smyrna, aliisque diversis locis, orthodoxorum episcoporum. Pro qua synodo legatione fungentes apud tuam paternitatem, et universos Italiae, cunctosque Occidentis episcopos, litteras deportamus, catholicam fidem tenere, atque servare quae in sancto Nicaeno concilio sub beatae memoriae Constantino a trecentis decem et octo episcopis confirmata, perfecto, et immobili statu hactenus, et in perpetuum permanebit, in qua consubstantialitas sancte pieque definita est contra Arii pravitatem.