monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 23, 2
Miserunt ergo Eustathium Sebastiae, qui saepe fuerat depositus, Sylvanum Tarsi Ciliciae, atque Theophilum: mandantes ne declinarent fidei causa Liberium, sed Romanae communicarent Ecclesiae, et fidem de consubstantialitate roborarent. Hi siquidem cum litteris in Seleucia dispositis, ad Italiam pervenerunt; et imperatorem quidem videre non potuerunt; erat enim occupatus in Galliis, et contra Sauromatas dimicabat. Liberio tamen epistulas obtulerunt, qui eos suscipere nullatenus voluit: dicens eos Arianos esse, nec ab Ecclesia suscipi posse, qui Nicaenam non susciperent fidem.