monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.59 > 225 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 22, 4
His ergo ita provenientibus, nulla reverentia terruit, neque Eudoxium Arianorum episcopum, neque Valentem imperatorem. Non enim a persecutione cessabant. Porro terraemotus turbarum ecclesiasticarum indicium esse videbatur. Cum ergo multi sacerdotum exsilio portarentur, soli divina providentia propter eminentem sui reverentiam exsilium non sunt passi Basilius atque Gregorius.