monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 22, 3
Sequenti vero consulatu Valentiniani secundo, et Valentis item secundo , terraemotus circa Bithyniam maximus Nicaeam subvertit urbem, undecima die mensis Octobris. Agebatur enim annus duodecimus post Nicomediae casum. Post paucum vero tempus alio terraemotu multae partes Germae civitatis, in Hellesponto constitutae, destructae sunt.